monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 98
{XXVI} Nec est aliud difficilius quam discerene haec genera; tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos XIIII diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.